Psalmi
Capitulum 96
(95:1)canite Domino canticum novum canite Domino omnis terra
2 (95:2) canite Domino benedicite nomini eius adnuntiate de die in diem salutare eius
3 (95:3) narrate in gentibus gloriam eius in universis populis mirabilia eius
4 (95:4) quia magnus Dominus et laudabilis nimis terribilis est super omnes deos
5 (95:5) omnes enim dii populorum sculptilia Dominus autem caelos fecit
6 (95:6) gloria et decor ante vultum eius fortitudo et exultatio in sanctuario eius
7 (95:7) adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et fortitudinem
8 (95:8) adferte Domino gloriam nomini eius levate munera et introite in atria eius
9 (95:9) adorate Dominum in decore sanctuarii paveat a facie eius omnis terra
10 (95:10) dicite in gentibus Dominus regnavit siquidem adpendit orbem inmobilem iudicabit populos in aequitate
11 (95:11) laetamini caeli et exultet terra tonet mare et plenitudo eius
12 (95:12) gaudeat ager et omnia quae in eo sunt tunc laudabunt universa ligna saltus
13 (95:13) ante faciem Domini quoniam venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem in iusto et populos in fide sua