Psalmi
Capitulum 58
(57:1) victori ut non disperdas David humilem et simplicem(57:2)si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum 
2 (57:3) etenim in corde iniquitates operamini in terra iniquitatis manus vestras adpendite 
3 (57:4) alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero loquentes mendacium 
4 (57:5) furor eorum sicut furor serpentis sicut reguli surdi obturantis aurem suam 
5 (57:6) ut non audiat vocem murmurantium nec incantatoris incantationes callidas 
6 (57:7) Deus excute dentes eorum ex ore eorum molares leonum confringe Domine 
7 (57:8) dissolvantur quasi aquae quae defluent intendet arcum suum donec conterantur 
8 (57:9) quasi vermis tabefactus pertranseant quasi abortivum mulieris quod non vidit solem 
9 (57:10) antequam crescant spinae vestrae in ramnum quasi viventes quasi in ira tempestas rapiet eas 
10 (57:11) laetabitur iustus cum viderit ultionem pedes suos lavabit in sanguinem impii 
11 (57:12) et dicet homo vere fructus est iusto vere est Deus iudicans in terra