Psalmi
Capitulum 118
(117:1)confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
2 (117:2) dicat nunc Israhel quoniam in aeternum misericordia eius
3 (117:3) dicat domus Aaron quoniam in aeternum misericordia eius
4 (117:4) dicant qui timent Dominum quoniam in aeternum misericordia eius
5 (117:5) cum tribularer invocavi Dominum et exaudivit me in latitudine Dominus
6 (117:6) Dominus meus es non timebo quid faciat mihi homo
7 (117:7) Dominus mihi auxiliator et ego despiciam odientes me
8 (117:8) melius est sperare in Domino quam sperare in homine
9 (117:9) melius est sperare in Domino quam sperare in principibus
10 (117:10) omnes gentes circumdederunt me et in nomine Domini ultus sum eas
11 (117:11) circumdederunt me et obsederunt me sed in nomine Domini ultus sum eas
12 (117:12) circumdederunt me quasi apes extinctae sunt quasi ignis spinarum in nomine Domini quia ultus sum eas
13 (117:13) inpulsus pellebar ut caderem et Dominus sustentavit me
14 (117:14) fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem
15 (117:15) vox laudis et salutis in tabernaculis iustorum
16 (117:16) dextera Domini fecit fortitudinem dextera Domini excelsa dextera Domini fecit fortitudinem
17 (117:17) non moriar sed vivam et narrabo opera Domini
18 (117:18) corripiens arguit me Dominus et morti non tradidit me
19 (117:19) aperite mihi portas iustitiae ingressus eas confitebor Domino
20 (117:20) haec est porta Domini iusti intrabunt in eam
21 (117:21) confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem
22 (117:22) lapis quem reprobaverunt aedificantes factus est in caput anguli
23 (117:23) a Domino factum est istud et hoc mirabile in oculis nostris
24 (117:24) haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea
25 (117:25) obsecro Domine salva obsecro obsecro Domine prosperare obsecro
26 (117:26) benedictus qui venit in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini
27 (117:27) Deus Dominus et apparuit nobis frequentate sollemnitatem in frondosis usque ad cornua altaris
28 (117:28) Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu exaltabo te
29 (117:29) confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius