Capitulum 146

(145:1)

alleluia(145:2a) lauda anima mea Dominum
2 (145:1b)laudabo Dominum in vita mea cantabo Deo meo quamdiu sum nolite confidere in principibus
3 (145:3) in filio hominis cui non est salus
4 (145:4) egredietur spiritus eius et revertetur in humum suam in die illa peribunt cogitationes eius
5 (145:5) beatus cuius Deus Iacob auxiliator eius spes eius in Domino Deo suo
6 (145:6) qui fecit caelos et terram mare et omnia quae in eis sunt
7 (145:7) et custodit veritatem in sempiternum qui facit iudicium calumniam sustinentibus et dat panem esurientibus Dominus solvit vinctos
8 (145:8) Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos
9 (145:9) Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam impiorum conteret
10 (145:10) regnabit Dominus in aeternum Deus tuus Sion in generationem et generationem