Capitulum 21

(20:1)

victori canticum David(20:2) Domine in fortitudine tua laetabitur rex et in salutari tuo exultabit vehementer
2 (20:3) desiderium cordis eius dedisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum semper
3 (20:4) quoniam praevenies eum benedictionibus bonitatis pones in capite eius coronam de lapide pretioso
4 (20:5) vitam petivit te et dedisti ei longitudinem dierum in saeculum et in aeternum
5 (20:6) magna gloria eius in salutari tuo gloriam et decorem pones super eum
6 (20:7) pones enim eum benedictionem sempiternam et hilarabis eum laetitia apud vultum tuum
7 (20:8) quia rex confidet in Domino et in misericordia Excelsi non decipietur
8 (20:9) inveniet manus tua omnes inimicos tuos dextera tua inveniet odientes te
9 (20:10) pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in furore suo praecipitabit eos et devorabit eos ignis
10 (20:11) fructum eorum de terra perdes et semen eorum de filiis hominum
11 (20:12) quoniam inclinaverunt super te malum cogitaverunt scelus quod non potuerunt
12 (20:13) quia pones eos umerum funes tuos firmabis contra facies eorum
13 (20:14) exaltare Domine in fortitudine tua cantabimus et psallemus fortitudines tuas