Psalmi
Capitulum 109
(108:1)pro victoria David canticum(108:2) Deus laudabilis mihi ne taceas quia os impii et os dolosi contra me apertum est
2 (108:3) locuti sunt de me lingua mendacii verbis odii circumdederunt me et expugnaverunt me frustra
3 (108:4) pro eo quod eos diligebam adversabantur mihi ego autem orabam
4 (108:5) et posuerunt contra me malum pro bono et odium pro dilectione mea
5 (108:6) constitue super eum impium et Satan astet a dextris eius
6 (108:7) cum fuerit iudicatus exeat condemnatus et oratio eius sit in peccatum
7 (108:8) fiant dies eius parvi episcopatum eius accipiat alter
8 (108:9) sint filii eius pupilli et uxor eius vidua
9 (108:10) instabiles vagentur liberi eius et mendicent et quaerantur in parietinis suis
10 (108:11) scrutetur exactor universa quae habet et diripiant alieni laborem eius
11 (108:12) non sit qui eius misereatur nec qui clemens sit in pupillos eius
12 (108:13) fiat novissimum eius interitus in generatione altera deleatur nomen eius
13 (108:14) redeat in memoria iniquitas patrum eius apud Deum et iniquitas matris eius ne deleatur
14 (108:15) sit contra Dominum semper et intereat de terra memoria eorum
15 (108:16) eo quod non est recordatus facere misericordiam
16 (108:17) et persecutus est virum inopem et pauperem et conpunctum corde ut interficeret
17 (108:18) et dilexit maledictionem quae veniet ei et noluit benedictionem quae elongabitur ab eo et indutus est maledictione quasi vestimento suo et ingredietur quasi aqua in viscera eius et quasi oleum in ossa eius
18 (108:19) sit ei quasi pallium quo circumdatur et quasi cingulum quo semper accingitur
19 (108:20) haec est retributio his qui adversantur mihi a Domino et qui loquuntur malum contra animam meam
20 (108:21) tu autem Deus Domine fac mecum propter nomen tuum quoniam bona est misericordia tua libera me
21 (108:22) quoniam egenus et pauper sum et cor meum vulneratum est intrinsecus
22 (108:23) quasi umbra cum inclinatur abductus sum et excussus quasi lucusta
23 (108:24) genua mea vacillaverunt a ieiunio et caro mea mutata est absque oleo
24 (108:25) et ego factus sum obprobrium eis videntes me moverunt caput suum
25 (108:26) adiuva me Domine Deus meus salva me secundum misericordiam tuam
26 (108:27) et sciant quoniam manus tua haec tu Domine fecisti eam
27 (108:28) maledicent illi et tu benedices restiterunt et confundentur servus autem tuus laetabitur
28 (108:29) induantur adversarii mei confusione et operiantur quasi indumento confusione sua
29 (108:30) confitebor Domino vehementer in ore meo et in medio populorum laudabo eum
30 (108:31) quoniam stabit a dextris pauperis ut salvet a iudicibus animam eius
31 [108:31] quoniam stabit a dextris pauperis ut salvet a iudicibus animam eius