Capitulum 33

(32:1)

laudate iusti Dominum rectos decet laudatio
2 (32:2) confitemini Domino in cithara in psalterio decacordo cantate ei
3 (32:3) cantate ei canticum novum diligenter psallite in iubilo
4 (32:4) quia rectum est verbum Domini et omne opus eius in fide
5 (32:5) diligit iustitiam et iudicium misericordia Domini plena est terra
6 (32:6) verbo Domini caeli facti sunt et spiritu oris eius omnis ornatus eorum
7 (32:7) congregans quasi in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos
8 (32:8) timeat Dominum omnis terra ipsum formident universi habitatores orbis
9 (32:9) quia ipse mandavit et factus est ipso praecipiente stetit
10 (32:10) Dominus dissolvit consilium gentium irritas fecit cogitationes populorum
11 (32:11) consilium Domini in aeternum stabit cogitationes cordis eius in generatione et generatione
12 (32:12) beata gens cuius Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi
13 (32:13) de caelo respexit Dominus vidit omnes filios Adam
14 (32:14) de firmissimo solio suo prospexit ad universos habitatores terrae
15 (32:15) fingens pariter cor eorum intellegens omnia opera eorum
16 (32:16) non salvatur rex in multitudine exercitus nec fortis liberabitur in multiplicatione virtutis
17 (32:17) fallax equus ad salutem et in multitudine roboris sui non salvabit
18 (32:18) ecce oculus Domini super timentes eum et expectantes misericordiam eius
19 (32:19) ut eruat de morte animam eorum et vivificet eos in fame
20 (32:20) anima nostra expectavit Dominum auxilium nostrum et clipeus noster est
21 (32:21) in ipso enim laetabitur cor nostrum quia in nomine sancto eius speravimus
22 (32:22) sit misericordia tua Domine super nos sicut expectavimus te