Psalmi
Capitulum 25
(24:1)David ad te Domine animam meam levabo
2 (24:2) Deus meus in te confisus sum ne confundar
3 (24:3) ne laetentur inimici mei sed et universi qui sperant in te non confundantur
4 (24:4) confundantur qui iniqua gerunt frustra vias tuas Domine ostende mihi semitas tuas doce me
5 (24:5) deduc me in veritate tua et doce me quia tu Deus salvator meus te expectavi tota die
6 (24:6) recordare miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia ex sempiterno sunt
7 (24:7) peccatorum adulescentiae meae et scelerum meorum ne memineris secundum misericordiam tuam recordare mei propter bonitatem tuam Domine
8 (24:8) bonus et rectus Dominus propterea docebit peccatores in via
9 (24:9) deducet mansuetos in iudicio et docebit modestos viam suam
10 (24:10) omnes semitae Domini misericordia et veritas his qui custodiunt pactum eius et testificationem eius
11 (24:11) propter nomen tuum propitiare iniquitati meae quoniam grandis est
12 (24:12) quis est iste vir timens Dominum quem docebit in via quam elegerit
13 (24:13) anima eius in bono commorabitur et semen eius hereditabit terram
14 (24:14) secretum Domini timentibus eum et pactum suum ostendet eis
15 (24:15) oculi mei semper ad Dominum quia ipse educet de rete pedes meos
16 (24:16) respice in me et miserere mei quoniam solus et pauper sum ego
17 (24:17) tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de angustiis meis educ me
18 (24:18) vide adflictionem meam et laborem meum et porta omnia peccata mea
19 (24:19) vide inimicos meos quia multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me
20 (24:20) custodi animam meam et libera me non confundar quia speravi in te
21 (24:21) simplicitas et aequitas servabunt me quia expectavi te
22 (24:22) redime Deus Israhelem ex omnibus angustiis suis