Psalmi
Capitulum 59
(58:1) victori ut non disperdas David humilem et simplicem quando misit Saul et custodierunt domum ut occiderent eum(58:2)erue me de inimicis meis Deus meus et a resistentibus mihi protege me
2 (58:3) libera me ab operariis iniquitatis et a viris sanguinum salva me
3 (58:4) quia ecce insidiati sunt animae meae congregantur adversum me fortissimi
4 (58:5) absque iniquitate mea et absque peccato meo Domine non egi inique et illi currunt et praeparantur
5 (58:6) surge ex adverso pro me et respice et tu Domine Deus exercituum Deus Israhel evigila ut visites omnes gentes non miserearis universis qui operantur iniquitatem semper
6 (58:7) revertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem
7 (58:8) ecce loquuntur in ore suo gladii in labiis eorum quasi nemo audiat
8 (58:9) tu autem Domine deridebis eos subsannabis omnes gentes
9 (58:10) fortitudinem meam ad te servabo quoniam tu Deus elevator meus
10 (58:11) Dei mei misericordia praeveniet me
11 (58:12) Deus ostendit mihi in insidiatoribus meis ne occidas eos ne forte obliviscantur populi mei disperge eos in fortitudine tua et destrue eos protector noster Domine
12 (58:13) in peccato oris sui in sermone labiorum suorum et capiantur in superbia sua maledictionem et mendacium narrantes
13 (58:14) consume in furore consume ut non subsistant et sciant quoniam Deus dominatur Iacob in finibus terrae semper
14 (58:15) et convertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem
15 (58:16) ipsi vagabuntur ut comedant et cum saturati non fuerint murmurabunt
16 (58:17) ego autem cantabo imperium tuum et laudabo mane misericordiam tuam quoniam factus es fortitudo mea et refugium in die tribulationis meae
17 (58:18) tibi cantabo quoniam Deus adiutor meus fortitudo mea Deus misericordia mea