Psalmi
Capitulum 87
(86:1)filiorum Core psalmus cantici fundamentum eius in montibus sanctuarii 
2 (86:2) diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob 
3 (86:3) gloriosa dicta sunt in te civitas Dei semper 
4 (86:4) commemorabo superbiae et Babylonis scientes me ecce Palestina et Tyrus cum Aethiopia iste natus est ibi 
5 (86:5) ad Sion autem dicetur vir et vir natus est in ea et ipse fundavit eam Excelsus 
6 (86:6) Dominus numerabit scribens populos ipse natus est in ea semper 
7 (86:7) et cantabunt quasi in choris omnes fontes mei in te