Psalmi
Capitulum 102
(101:1) oratio pauperis quando sollicitus fuerit et coram Domino fuderit eloquium suum(101:2)Domine audi orationem meam et clamor meus ad te veniat
2 (101:3) ne abscondas faciem tuam a me in die tribulationis meae inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero velociter exaudi me
3 (101:4) quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei et ossa mea quasi frixa contabuerunt
4 (101:5) percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum quia oblitus sum comedere panem meum
5 (101:6) a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae
6 (101:7) adsimilatus sum pelicano deserti factus sum quasi bubo solitudinum
7 (101:8) vigilavi et fui sicut avis solitaria super tectum
8 (101:9) tota die exprobrabant mihi inimici mei exultantes per me iurabant
9 (101:10) quia cinerem sicut panem comedi et potum meum cum fletu miscui
10 (101:11) a facie indignationis et irae tuae quia elevasti me et adlisisti me
11 (101:12) dies mei quasi umbra inclinati sunt et ego quasi faenum arui
12 (101:13) tu autem Domine in aeternum permanes memoriale tuum in generatione et generatione
13 (101:14) tu suscitans misereberis Sion quia tempus est ut miserearis eius quoniam venit tempus quoniam venit pactum
14 (101:15) quoniam placitos fecerunt servi tui lapides eius et pulverem eius miserabilem
15 (101:16) et timebunt gentes nomen Domini et universi reges terrae gloriam tuam
16 (101:17) quia aedificavit Dominus Sion apparuit in gloria sua
17 (101:18) respexit ad orationem vacui et non dispexit orationem eorum
18 (101:19) scribatur hoc in generatione novissima et populus qui creabitur laudabit Dominum
19 (101:20) quoniam prospexit de excelso sanctuario suo Dominus de caelo terram contemplatus est
20 (101:21) ut audiret gemitum vincti ut solveret filios mortis
21 (101:22) ut narretur in Sion nomen Domini et laudatio eius in Hierusalem
22 (101:23) cum congregati fuerint populi simul et regna ut serviant Domino
23 (101:24) adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit dies meos
24 (101:25) dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione generationum anni tui
25 (101:26) a principio terram fundasti et opus manuum tuarum caeli
26 (101:27) ipsi peribunt tu autem stabis et omnes quasi vestimentum adterentur et quasi pallium mutabis illos et mutabuntur
27 (101:28) tu autem ipse es et anni tui non deficient
28 [101:29] filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum ante faciem eorum perseverabit