Capitulum 142

(141:1)

eruditio David cum esset in spelunca oratio(141:2) voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum
2 (141:3) effundam in conspectu eius eloquium meum tribulationem meam coram illo adnuntiabo
3 (141:4) cum anxius in me fuerit spiritus meus tu enim nosti semitam meam in via hac qua ambulabo absconderunt laqueum mihi
4 (141:5) respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me periit fuga a me non est qui quaerat animam meam
5 (141:6) clamavi ad te Domine dixi tu spes mea pars mea in terra viventium
6 (141:7) ausculta deprecationem meam quoniam infirmatus sum nimis libera me a persecutoribus quoniam confortati sunt super me
7 [141:8] educ de carcere animam meam ut confiteatur nomini tuo me expectant iusti cum retribueris mihi