Psalmi
Capitulum 78
(77:1)eruditionis Asaph ausculta populus meus legem meam inclinate aurem vestram ad verba oris mei 
2 (77:2) aperiam in parabula os meum loquar enigmata antiqua 
3 (77:3) quae audivimus et cognovimus et patres nostri narraverunt nobis 
4 (77:4) non sunt abscondita a filiis eorum a generatione sequenti narrante laudes Domini et potentiam eius et mirabilia eius quae fecit 
5 (77:5) statuit contestationem Iacob et legem posuit in Israhel quae mandavit patribus nostris ut docerent filios suos 
6 (77:6) ut cognosceret generatio subsequens filii nascituri surgent et narrabunt filiis suis 
7 (77:7) ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur cogitationum eius et mandata eius custodiant 
8 (77:8) ut non sint sicut patres eorum generatio declinans et provocans generatio quae non praeparavit cor suum et non credidit Deo spiritus eius 
9 (77:9) filii Efraim intendentes et mittentes arcum terga verterunt in die belli 
10 (77:10) non custodierunt pactum Dei sui et in lege eius noluerunt ingredi 
11 (77:11) et obliti sunt commutationum eius et mirabilium eius quae ostendit eis 
12 (77:12) coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypto in regione Taneos 
13 (77:13) divisit mare et transduxit eos et stare fecit aquas quasi acervum 
14 (77:14) et duxit eos in nube per diem et tota nocte in lumine ignis 
15 (77:15) scidit petram in deserto et potum dedit quasi de abyssis magnis 
16 (77:16) et eduxit rivos de petra et elicuit quasi flumina aquas 
17 (77:17) et addiderunt ultra peccare ei ut provocarent Excelsum in invio 
18 (77:18) et temptaverunt Deum in cordibus suis petentes cibum animae suae 
19 (77:19) et loquentes contra Deum dicebant numquid poterit Deus ponere mensam in solitudine 
20 (77:20) ecce percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem poterit dare aut praeparare carnem populo suo 
21 (77:21) ideo audivit Dominus et non distulit et ignis accensus est in Iacob et furor ascendit in Israhel 
22 (77:22) quia non crediderunt Deo nec habuerunt fiduciam in salutari eius 
23 (77:23) et praecepit nubibus desuper et portas caeli aperuit 
24 (77:24) et pluit super eos man ut comederent et triticum caeli dedit eis 
25 (77:25) panem fortium comedit vir cibaria misit eis in saturitatem 
26 (77:26) abstulit eurum de caelo et induxit in fortitudine sua africum 
27 (77:27) et pluit super eos quasi pulverem carnes et quasi harenam maris volatilia pinnata 
28 (77:28) et ceciderunt in medio castrorum eius in circuitu tabernaculorum eius 
29 (77:29) et comederunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis 
30 (77:30) non indiguerunt de cupiditate sua cum adhuc cibus esset in ore eorum 
31 (77:31) furor ergo Dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israhel incurvavit 
32 (77:32) in omnibus his peccaverunt ultra et non crediderunt mirabilibus eius 
33 (77:33) et consumpsit in vanitate dies eorum et annos eorum velociter 
34 (77:34) si occidebat eos tunc requirebant eum et convertebantur et diluculo consurgebant ad Deum 
35 (77:35) et recordabantur quia Deus fortitudo eorum et Deus excelsus redemptor eorum 
36 (77:36) et lactaverunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei 
37 (77:37) cor autem eorum non erat firmum cum eo nec permanserunt in pacto eius 
38 (77:38) ipse vero misericors propitiabitur iniquitati et non disperdet multumque avertit iram suam et non suscitavit totum furorem suum 
39 (77:39) sed recordatus est quia caro essent spiritus vadens et non revertens 
40 (77:40) quotiens provocaverunt eum in deserto adflixerunt eum in solitudine 
41 (77:41) et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel concitaverunt 
42 (77:42) non sunt recordati manus eius diei qua redemit eos a tribulante 
43 (77:43) qui fecit in Aegypto signa sua et ostenta sua in regione Taneos 
44 (77:44) qui convertit in sanguine fluvios eorum et rivos eorum ut non biberent 
45 (77:45) qui inmisit eis genus omne muscarum ut comederent eos et ranas ut disperderent eos 
46 (77:46) qui dedit brucho germen eorum et laborem eorum lucustae 
47 (77:47) qui occidit in grandine vineas eorum et sycomoros eorum in frigore 
48 (77:48) qui tradidit grandini pascua eorum et iumenta eorum volucribus 
49 (77:49) qui misit in eos iram furoris sui indignationem et comminationem et angustiam inmissionem angelorum malorum 
50 (77:50) munivit semitam furori suo non pepercit morti animae eorum et animantia eorum pesti tradidit 
51 (77:51) et percussit omne primogenitum in Aegypto principium partus in tabernaculis Cham 
52 (77:52) et tulit veluti oves populum suum et minavit eos sicut gregem in deserto 
53 (77:53) et duxit eos cum fiducia et absque timore inimicos autem eorum operuit mare 
54 (77:54) et adduxit eos ad terminum sanctificatum suum montem istum quem possedit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et possidere eos fecit in funiculo hereditatem 
55 (77:55) et conlocavit in tabernaculis eorum tribus Israhel 
56 (77:56) et temptaverunt et provocaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt 
57 (77:57) et aversi sunt et praevaricati sunt ut patres eorum incurvati sunt quasi arcus inutilis 
58 (77:58) et provocaverunt eum in excelsis suis et in sculptilibus suis ad aemulandum concitaverunt 
59 (77:59) audivit Deus et non distulit et proiecit vehementer Israhel 
60 (77:60) et reliquit tabernaculum Selo tentorium quod conlocavit inter homines 
61 (77:61) tradidit in captivitatem gloriam suam et decorem suum in manu hostis 
62 (77:62) et conclusit in gladio populum suum et in hereditate sua non distulit 
63 (77:63) iuvenes eius devoravit ignis et virgines eius nemo luxit 
64 (77:64) sacerdotes eius gladio ceciderunt et viduae eius non sunt fletae 
65 (77:65) et evigilavit quasi dormiens Dominus quasi fortis post crapulam vini 
66 (77:66) et percussit hostes suos retrorsum obprobrium sempiternum dedit eos 
67 (77:67) et proiecit tabernaculum Ioseph et tribum Efraim non elegit 
68 (77:68) sed elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit 
69 (77:69) et aedificavit in similitudinem monoceroton sanctuarium suum quasi terram fundavit illud in saeculum 
70 (77:70) et elegit David servum suum et tulit eum de gregibus ovium sequentem fetas adduxit eum 
71 (77:71) ut pasceret Iacob populum eius et Israhel hereditatem eius 
72 (77:72) qui pavit eos in simplicitate cordis sui et in prudentia manuum suarum dux eorum fuit