Psalmi
Capitulum 18
(17:1)victori servo Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul et ait(17:2) diligam te Domine fortitudo mea
2 (17:3) Domine petra mea et robur meum et salvator meus Deus meus fortis meus sperabo in eo scutum meum et cornu salutis meae susceptor meus
3 (17:4) laudatum invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero
4 (17:5) circumdederunt me funes mortis et torrentes diabuli terruerunt me
5 (17:6) funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis
6 (17:7) in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus ante faciem eius veniet in aures eius
7 (17:8) commota est et contremuit terra et fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est
8 (17:9) ascendit fumus de furore eius et ignis ex ore eius devorans carbones incensi sunt ab eo
9 (17:10) inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius
10 (17:11) et ascendit super cherub et volavit super pinnas venti
11 (17:12) posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosas aquas in nubibus aetheris
12 (17:13) prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt grando et carbones ignis
13 (17:14) et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grandinem et carbones ignis
14 (17:15) et emisit sagittas suas et dissipavit eos fulgora multiplicavit et conturbavit illos
15 (17:16) et apparuerunt effusiones aquarum et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus furoris tui
16 (17:17) misit de alto et accepit me extraxit me de aquis multis
17 (17:18) liberavit me de inimicis meis potentissimis et de his qui oderant me quoniam robustiores me erant
18 (17:19) praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum
19 (17:20) et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei
20 (17:21) retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddidit mihi
21 (17:22) quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo
22 (17:23) omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me
23 (17:24) et fui inmaculatus cum eo et custodivi me ab iniquitate mea
24 (17:25) et restituit Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum eius
25 (17:26) cum sancto sanctus eris cum viro innocente innocenter ages
26 (17:27) cum electo electus eris et cum perverso pervertes
27 (17:28) quia tu populum pauperem salvabis et oculos excelsos humiliabis
28 (17:29) quia tu inluminabis lucernam meam Domine Deus meus inlustrabis tenebras meas
29 (17:30) in te enim curram accinctus et in Deo meo transiliam murum
30 (17:31) Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se
31 (17:32) quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum
32 (17:33) Deus qui accingit me fortitudine et posuit inmaculatam viam meam
33 (17:34) coaequans pedes meos cervis et super excelsa statuens me
34 (17:35) docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea
35 (17:36) dedisti mihi clipeum salutis tuae et dextera tua confortavit me et mansuetudo tua multiplicavit me
36 (17:37) dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei
37 (17:38) persequar inimicos meos et adprehendam et non revertar donec consumam eos
38 (17:39) caedam eos et non poterunt surgere cadent sub pedibus meis
39 (17:40) accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me
40 (17:41) inimicorum meorum dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti
41 (17:42) clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos
42 (17:43) delebo eos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum proiciam eos
43 (17:44) salvabis me a contradictionibus populi pones me in caput gentium
44 (17:45) populus quem ignoravi serviet mihi auditione auris oboediet mihi
45 (17:46) filii alieni mentientur mihi filii alieni defluent et contrahentur in angustiis suis
46 (17:47) vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus salutis meae
47 (17:48) Deus qui das vindictas mihi et congregas populos sub me qui servas me ab inimicis meis
48 (17:49) et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo libera me
49 (17:50) propterea confitebor tibi in gentibus Domine et nomini tuo cantabo
50 (17:51) magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius usque in aeternum