Psalmi
Capitulum 9
victori pro morte filii canticum David(9:2)confitebor Domino in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua
2 (9:3) laetabor et gaudebo in te canam nomini tuo Altissimi
3 (9:4) cum ceciderint inimici mei retrorsum et corruerint et perierint a facie tua
4 (9:5) fecisti enim iudicium meum et causam meam sedisti super solium iudex iustitiae
5 (9:6) increpuisti gentes periit impius nomen eorum delisti in sempiternum et iugiter
6 (9:7) conpletae sunt solitudines in finem et civitates subvertisti periit memoria eorum cum ipsis
7 (9:8) Dominus autem in sempiternum sedebit stabilivit ad iudicandum solium suum
8 (9:9) et ipse iudicat orbem in iustitia iudicat populos in aequitatibus
9 (9:10) et erit Dominus elevatio oppresso elevatio oportuna in angustia
10 (9:11) et confident in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine
11 (9:12) cantate Domino habitatori Sion adnuntiate in populis commutationes eius
12 (9:13) quoniam quaerens sanguinem eorum recordatus est nec oblitus est clamoris pauperum
13 (9:14) misertus est mei Dominus vidit adflictionem meam ex inimicis meis
14 (9:15) qui exaltat me de portis mortis ut narrem omnes laudes tuas in portis filiae Sion
15 (9:16) exultabo in salutari tuo demersae sunt gentes in interitu quem fecerunt in rete quod absconderant captus est pes eorum
16 (9:17) agnitus est Dominus iudicium faciens in opere manuum suarum corruit impius sonitu sempiterno
17 (9:18) convertantur impii in infernum omnes gentes quae oblitae sunt Deum
18 (9:19) quoniam non in aeternum oblivioni erit pauper expectatio pauperum non peribit in perpetuum
19 (9:20) surge Domine non confortetur homo iudicentur gentes ante faciem tuam
20 (9:21) pone Domine terrorem eis sciant gentes homines se esse semper