Psalmi
Capitulum 56
(55:1) victori pro columba muta eo quod procul abierit David humilis et simplex quando tenuerunt eum Palestini in Geth(55:2)miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die pugnans tribulavit me
2 (55:3) conculcaverunt me insidiatores mei tota die multi enim qui pugnant contra me Altissime
3 (55:4) quacumque die territus fuero ego in te confidam
4 (55:5) in Deo laudavi verbum in Deo speravi non timebo quid faciat caro mihi
5 (55:6) tota die sermonibus me adfligebant contra me omnes cogitationes eorum in malum
6 (55:7) congregabuntur abscondite plantas meas observabunt expectantes animam meam
7 (55:8) quia nullus est salvus in eis in furore populos detrahet Deus
8 (55:9) secretiora mea numerasti pone lacrimam meam in conspectu tuo sed non in narratione tua
9 (55:10) tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero hoc scio quia Deus meus es
10 (55:11a) in Deo laudabo verbum in Domino praedicabo sermonem
11 (55:11b)in Deo speravi non timebo quid faciat homo mihi
12 (55:12) in me sunt Deus vota tua reddam gratiarum actiones tibi
13 (55:13) quia liberasti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut ambulem coram Deo in luce viventium