Capitulum 27

(26:1)

David Dominus lux mea et salutare meum quem timebo Dominus fortitudo vitae meae quem formidabo
2 (26:2) cum adpropinquarent mihi maligni ut comederent carnem meam hostes mei et inimici mei ipsi inpigerunt et ceciderunt
3 (26:3) si steterint adversus me castra non timebit cor meum si surrexerit contra me bellum in hoc ego confidam
4 (26:4) unum petivi a Domino hoc requiram ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae ut videam pulchritudinem Domini et adtendam templum eius
5 (26:5) abscondet enim me in umbra sua in die pessima abscondet me in secreto tabernaculi sui
6 (26:6) in petra exaltabit me nunc quoque exaltabit caput meum super inimicos meos qui sunt in circuitu meo et immolabo in tabernaculo eius hostias iubili cantabo et psallam Domino
7 (26:7) audi Domine vocem meam invocantis miserere mei et exaudi me
8 (26:8) tibi dixit cor meum quaesivit vultus meus faciem tuam Domine et requiram
9 (26:9) ne abscondas faciem tuam a me ne declines in furore tuo a servo tuo auxilium meum fuisti ne derelinquas me et ne dimittas me Deus salvator meus
10 (26:10) pater enim meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem collegit me
11 (26:11) ostende mihi Domine viam tuam et deduc me in semita recta propter insidiatores meos
12 (26:12) ne tradas me Domine animae tribulantium me quoniam surrexerunt contra me testes falsi et apertum mendacium
13 (26:13) ego autem credo quod videam bona Domini in terra viventium
14 (26:14) expecta Dominum confortare et roboretur cor tuum et sustine Dominum