Proverbia
Capitulum 4
audite filii disciplinam patris et adtendite ut sciatis prudentiam
2 donum bonum tribuam vobis legem meam ne derelinquatis
3 nam et ego filius fui patris mei tenellus et unigenitus coram matre mea
4 et docebat me atque dicebat suscipiat verba mea cor tuum custodi praecepta mea et vives
5 posside sapientiam posside prudentiam ne obliviscaris neque declines a verbis oris mei
6 ne dimittas eam et custodiet te dilige eam et servabit te
7 principium sapientiae posside sapientiam et in omni possessione tua adquire prudentiam
8 arripe illam et exaltabit te glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus
9 dabit capiti tuo augmenta gratiarum et corona inclita proteget te
10 audi fili mi et suscipe verba mea ut multiplicentur tibi anni vitae
11 viam sapientiae monstravi tibi duxi te per semitas aequitatis
12 quas cum ingressus fueris non artabuntur gressus tui et currens non habebis offendiculum
13 tene disciplinam ne dimittas eam custodi illam quia ipsa est vita tua
14 ne delecteris semitis impiorum nec tibi placeat malorum via
15 fuge ab ea ne transeas per illam declina et desere eam
16 non enim dormiunt nisi malefecerint et rapitur somnus ab eis nisi subplantaverint
17 comedunt panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt
18 iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem
19 via impiorum tenebrosa nesciunt ubi corruant
20 fili mi ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina aurem tuam
21 ne recedant ab oculis tuis custodi ea in medio cordis tui
22 vita enim sunt invenientibus ea et universae carni sanitas
23 omni custodia serva cor tuum quia ex ipso vita procedit
24 remove a te os pravum et detrahentia labia sint procul a te
25 oculi tui recta videant et palpebrae tuae praecedant gressus tuos
26 dirige semitam pedibus tuis et omnes viae tuae stabilientur
27 ne declines ad dexteram et ad sinistram averte pedem tuum a malo