Proverbia
Capitulum 23
quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende quae posita sunt ante faciem tuam 
2 et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in potestate animam tuam 
3 ne desideres de cibis eius in quo est panis mendacii 
4 noli laborare ut diteris sed prudentiae tuae pone modum 
5 ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum 
6 ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius 
7 quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est tecum 
8 cibos quos comederas evomes et perdes pulchros sermones tuos 
9 in auribus insipientium ne loquaris quia despicient doctrinam eloquii tui 
10 ne adtingas terminos parvulorum et agrum pupillorum ne introeas 
11 propinquus enim eorum Fortis est et ipse iudicabit contra te causam illorum 
12 ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuae ad verba scientiae 
13 noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris eum virga non morietur 
14 tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis 
15 fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit tecum cor meum 
16 et exultabunt renes mei cum locuta fuerint rectum labia tua 
17 non aemuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini esto tota die 
18 quia habebis spem in novissimo et praestolatio tua non auferetur 
19 audi fili mi et esto sapiens et dirige in via animum tuum 
20 noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt 
21 quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et vestietur pannis dormitatio 
22 audi patrem tuum qui genuit te et ne contemnas cum senuerit mater tua 
23 veritatem eme et noli vendere sapientiam et doctrinam et intellegentiam 
24 exultat gaudio pater iusti qui sapientem genuit laetabitur in eo 
25 gaudeat pater tuus et mater tua et exultet quae genuit te 
26 praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant 
27 fovea enim profunda est meretrix et puteus angustus aliena 
28 insidiatur in via quasi latro et quos incautos viderit interficit 
29 cui vae cuius patri vae cui rixae cui foveae cui sine causa vulnera cui suffusio oculorum 
30 nonne his qui morantur in vino et student calicibus epotandis 
31 ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in vitro color eius ingreditur blande 
32 sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus venena diffundet 
33 oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa 
34 et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator amisso clavo 
35 et dices verberaverunt me sed non dolui traxerunt me et ego non sensi quando evigilabo et rursum vina repperiam