Proverbia
Capitulum 3
fili mi ne obliviscaris legis meae et praecepta mea custodiat cor tuum 
2 longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem adponent tibi 
3 misericordia et veritas non te deserant circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui 
4 et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus 
5 habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae 
6 in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos 
7 ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a malo 
8 sanitas quippe erit umbilico tuo et inrigatio ossuum tuorum 
9 honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum 
10 et implebuntur horrea tua saturitate et vino torcularia redundabunt 
11 disciplinam Domini fili mi ne abicias nec deficias cum ab eo corriperis 
12 quem enim diligit Dominus corripit et quasi pater in filio conplacet sibi 
13 beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia 
14 melior est adquisitio eius negotiatione argenti et auro primo fructus eius 
15 pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur huic non valent conparari 
16 longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius divitiae et gloria 
17 viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae 
18 lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus 
19 Dominus sapientia fundavit terram stabilivit caelos prudentia 
20 sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt 
21 fili mi ne effluant haec ab oculis tuis custodi legem atque consilium 
22 et erit vita animae tuae et gratia faucibus tuis 
23 tunc ambulabis fiducialiter in via tua et pes tuus non inpinget 
24 si dormieris non timebis quiesces et suavis erit somnus tuus 
25 ne paveas repentino terrore et inruentes tibi potentias impiorum 
26 Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne capiaris 
27 noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse benefac 
28 ne dicas amico tuo vade et revertere et cras dabo tibi cum statim possis dare 
29 ne moliaris amico tuo malum cum ille in te habeat fiduciam 
30 ne contendas adversus hominem frustra cum ipse tibi nihil mali fecerit 
31 ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris vias eius 
32 quia abominatio Domini est omnis inlusor et cum simplicibus sermocinatio eius 
33 egestas a Domino in domo impii habitacula autem iustorum benedicentur 
34 inlusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam 
35 gloriam sapientes possidebunt stultorum exaltatio ignominia