Proverbia
Capitulum 21
sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud 
2 omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda Dominus 
3 facere misericordiam et iudicium magis placent Domino quam victimae 
4 exaltatio oculorum et dilatatio cordis lucerna impiorum peccatum 
5 cogitationes robusti semper in abundantia omnis autem piger semper in egestate 
6 qui congregat thesauros lingua mendacii vanus est et inpingetur ad laqueos mortis 
7 rapinae impiorum detrahent eos quia noluerunt facere iudicium 
8 perversa via viri aliena est qui autem mundus est rectum opus eius 
9 melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi 
10 anima impii desiderat malum non miserebitur proximo suo 
11 multato pestilente sapientior erit parvulus et si sectetur sapientem sumet scientiam 
12 excogitat iustus de domo impii ut detrahat impios in malum 
13 qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse clamabit et non exaudietur 
14 munus absconditum extinguet iras et donum in sinu indignationem maximam 
15 gaudium iusto est facere iudicium et pavor operantibus iniquitatem 
16 vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur 
17 qui diligit epulas in egestate erit qui amat vinum et pinguia non ditabitur 
18 pro iusto datur impius et pro rectis iniquus 
19 melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda 
20 thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti et inprudens homo dissipabit illud 
21 qui sequitur iustitiam et misericordiam inveniet vitam et iustitiam et gloriam 
22 civitatem fortium ascendit sapiens et destruxit robur fiduciae eius 
23 qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam 
24 superbus et arrogans vocatur indoctus qui in ira operatur superbiam 
25 desideria occidunt pigrum noluerunt enim quicquam manus eius operari 
26 tota die concupiscit et desiderat qui autem iustus est tribuet et non cessabit 
27 hostiae impiorum abominabiles quia offeruntur ex scelere 
28 testis mendax peribit vir oboediens loquitur victoriam 
29 vir impius procaciter obfirmat vultum suum qui autem rectus est corrigit viam suam 
30 non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum 
31 equus paratur ad diem belli Dominus autem salutem tribuet