Iob

Capitulum: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42


Capitulum 41

(40:20)

an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius
2 (40:21) numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eius
3 (40:22) numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia
4 (40:23) numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum
5 (40:24) numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuis
6 (40:25) concident eum amici divident illum negotiatores
7 (40:26) numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illius
8 (40:27) pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loqui
9 (40:28) ecce spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis praecipitabitur
10 (41:1) non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo
11 (41:2) quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt mea sunt
12 (41:3) non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum conpositis
13 (41:4) quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius quis intrabit
14 (41:5) portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius formido
15 (41:6) corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibus
16 (41:7) una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per eas
17 (41:8) una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur
18 (41:9) sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut palpebrae diluculi
19 (41:10) de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae
20 (41:11) de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque ferventis
21 (41:12) halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egreditur
22 (41:13) in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestas
23 (41:14) membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur
24 (41:15) cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus
25 (41:16) cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur
26 (41:17) cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque torax
27 (41:18) reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes
28 (41:19) non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei lapides fundae
29 (41:20) quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit vibrantem hastam
30 (41:21) sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum
31 (41:22) fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliunt
32 (41:23) post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi senescentem
33 (41:24) non est super terram potestas quae conparetur ei qui factus est ut nullum timeret
34 (41:25) omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiae