Iob
Capitulum 34
pronuntians itaque Heliu etiam haec locutus est
2 audite sapientes verba mea et eruditi auscultate me
3 auris enim verba probat et guttur escas gustu diiudicat
4 iudicium eligamus nobis et inter nos videamus quid sit melius
5 quia dixit Iob iustus sum et Deus subvertit iudicium meum
6 in iudicando enim me mendacium est violenta sagitta mea absque ullo peccato
7 quis est vir ut est Iob qui bibit subsannationem quasi aquam
8 qui graditur cum operantibus iniquitatem et ambulat cum viris impiis
9 dixit enim non placebit vir Deo etiam si cucurrerit cum eo
10 ideo viri cordati audite me absit a Deo impietas et ab Omnipotente iniquitas
11 opus enim hominis reddet ei et iuxta vias singulorum restituet
12 vere enim Deus non condemnabit frustra nec Omnipotens subvertet iudicium
13 quem constituit alium super terram aut quem posuit super orbem quem fabricatus est
14 si direxerit ad eum cor suum spiritum illius et flatum ad se trahet
15 deficiet omnis caro simul et homo in cinerem revertetur
16 si habes ergo intellectum audi quod dicitur et ausculta vocem eloquii mei
17 numquid qui non amat iudicium sanare potest et quomodo tu eum qui iustus est in tantum condemnas
18 qui dicit regi apostata qui vocat duces impios
19 qui non accipit personas principum nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem opus enim manuum eius sunt universi
20 subito morientur et in media nocte turbabuntur populi et pertransibunt et auferent violentum absque manu
21 oculi enim eius super vias hominum et omnes gressus eorum considerat
22 non sunt tenebrae et non est umbra mortis ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem
23 neque enim ultra in hominis potestate est ut veniat ad Deum in iudicium
24 conteret multos innumerabiles et stare faciet alios pro eis
25 novit enim opera eorum et idcirco inducet noctem et conterentur
26 quasi impios percussit eos in loco videntium
27 qui quasi de industria recesserunt ab eo et omnes vias eius intellegere noluerunt
28 ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni et audiret vocem pauperum
29 ipso enim concedente pacem quis est qui condemnet ex quo absconderit vultum quis est qui contempletur eum et super gentem et super omnes homines
30 qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi
31 quia ergo ego locutus sum ad Deum te quoque non prohibeo
32 si erravi tu doce me si iniquitatem locutus sum ultra non addam
33 numquid a te Deus expetit eam quia displicuit tibi tu enim coepisti loqui et non ego quod si quid nosti melius loquere
34 viri intellegentes loquantur mihi et vir sapiens audiat me
35 Iob autem stulte locutus est et verba illius non sonant disciplinam
36 pater mi probetur Iob usque ad finem ne desinas in hominibus iniquitatis
37 quia addit super peccata sua blasphemiam inter nos interim constringatur et tunc ad iudicium provocet sermonibus suis Deum