Iob

Capitulum: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42


Capitulum 40

(39:31)

et adiecit Dominus et locutus est ad Iob
2 (39:32) numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit utique qui arguit Deum debet respondere ei
3 (39:33) respondens autem Iob Domino dixit
4 (39:34) qui leviter locutus sum respondere quid possum manum meam ponam super os meum
5 (39:35) unum locutus sum quod utinam non dixissem et alterum quibus ultra non addam
6 (40:1) respondens autem Dominus Iob de turbine ait
7 (40:2) accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi
8 (40:3) numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris
9 (40:4) et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas
10 (40:5) circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus
11 (40:6) disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia
12 (40:7) respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo
13 (40:8) absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveam
14 (40:9) et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua
15 (40:10) ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet
16 (40:11) fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius
17 (40:12) constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt
18 (40:13) ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae
19 (40:14) ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eius
20 (40:15) huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi
21 (40:16) sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus
22 (40:17) protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices torrentis
23 (40:18) ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius
24 (40:19) in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eius