Numeri
Capitulum 7
factum est autem in die qua conplevit Moses tabernaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis altare similiter et vasa eius 
2 obtulerunt principes Israhel et capita familiarum qui erant per singulas tribus praefecti eorum qui numerati fuerant 
3 munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bubus unum plaustrum obtulere duo duces et unum bovem singuli obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi 
4 ait autem Dominus ad Mosen 
5 suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi et tradas ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui 
6 itaque cum suscepisset Moses plaustra et boves tradidit eos Levitis 
7 duo plaustra et quattuor boves dedit filiis Gerson iuxta id quod habebant necessarium 
8 quattuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis 
9 filiis autem Caath non dedit plaustra et boves quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris 
10 igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die qua unctum est oblationem suam ante altare 
11 dixitque Dominus ad Mosen singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris 
12 primo die obtulit oblationem suam Naasson filius Aminadab de tribu Iuda 
13 fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum fiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 
14 mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso 
15 bovem et arietem et agnum anniculum in holocaustum 
16 hircumque pro peccato 
17 et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Naasson filii Aminadab 
18 secundo die obtulit Nathanahel filius Suar dux de tribu Isachar 
19 acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 
20 mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso 
21 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 
22 hircumque pro peccato 
23 et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Nathanahel filii Suar 
24 tertio die princeps filiorum Zabulon Heliab filius Helon 
25 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 
26 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 
27 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 
28 hircumque pro peccato 
29 et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Heliab filii Helon 
30 die quarto princeps filiorum Ruben Helisur filius Sedeur 
31 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 
32 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 
33 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 
34 hircumque pro peccato 
35 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisur filii Sedeur 
36 die quinto princeps filiorum Symeon Salamihel filius Surisaddai 
37 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 
38 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 
39 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 
40 hircumque pro peccato 
41 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Salamihel filii Surisaddai 
42 die sexto princeps filiorum Gad Heliasaph filius Duhel 
43 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 
44 mortariolum aureum adpendens siclos decem plenum incenso 
45 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 
46 hircumque pro peccato 
47 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Heliasaph filii Duhel 
48 die septimo princeps filiorum Ephraim Helisama filius Ammiud 
49 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 
50 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 
51 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 
52 hircumque pro peccato 
53 et in hostias pacificas boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisama filii Ammiud 
54 die octavo princeps filiorum Manasse Gamalihel filius Phadassur 
55 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 
56 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 
57 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 
58 hircumque pro peccato 
59 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Gamalihel filii Phadassur 
60 die nono princeps filiorum Beniamin Abidan filius Gedeonis 
61 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 
62 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 
63 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 
64 hircumque pro peccato 
65 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis 
66 die decimo princeps filiorum Dan Ahiezer filius Amisaddai 
67 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 
68 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 
69 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 
70 hircumque pro peccato 
71 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Ahiezer filii Amisaddai 
72 die undecimo princeps filiorum Aser Phagaihel filius Ochran 
73 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 
74 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 
75 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 
76 hircumque pro peccato 
77 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Phagaihel filii Ochran 
78 die duodecimo princeps filiorum Nepthalim Achira filius Henan 
79 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 
80 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 
81 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 
82 hircumque pro peccato 
83 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Achira filii Henan 
84 haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israhel in die qua consecratum est acetabula argentea duodecim fialae argenteae duodecim mortariola aurea duodecim 
85 ita ut centum triginta argenti siclos haberet unum acetabulum et septuaginta siclos una fiala id est in commune vasorum omnium ex argento sicli duo milia quadringenti pondere sanctuarii 
86 mortariola aurea duodecim plena incenso denos siclos adpendentia pondere sanctuarii id est simul auri sicli centum viginti 
87 boves de armento in holocaustum duodecim arietes duodecim agni anniculi duodecim et libamenta eorum hirci duodecim pro peccato 
88 hostiae pacificorum boves viginti quattuor arietes sexaginta hirci sexaginta agni anniculi sexaginta haec oblata sunt in dedicatione altaris quando unctum est 
89 cumque ingrederetur Moses tabernaculum foederis ut consuleret oraculum audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubin unde et loquebatur ei