Numeri
Capitulum 3
haec sunt generationes Aaron et Mosi in die qua locutus est Dominus ad Mosen in monte Sinai 
2 et haec nomina filiorum Aaron primogenitus eius Nadab dein Abiu et Eleazar et Ithamar 
3 haec nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt et quorum repletae et consecratae manus ut sacerdotio fungerentur 
4 mortui sunt Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai absque liberis functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo 
5 locutus est Dominus ad Mosen dicens 
6 adplica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei et excubent 
7 et observent quicquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii 
8 et custodiant vasa tabernaculi servientes in ministerio eius 
9 dabisque dono Levitas 
10 Aaron et filiis eius quibus traditi sunt a filiis Israhel Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii externus qui ad ministrandum accesserit morietur 
11 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 
12 ego tuli Levitas a filiis Israhel pro omni primogenito qui aperit vulvam in filiis Israhel eruntque Levitae mei 
13 meum est enim omne primogenitum ex quo percussi primogenitos in terra Aegypti sanctificavi mihi quicquid primum nascitur in Israhel ab homine usque ad pecus mei sunt ego Dominus 
14 locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai dicens 
15 numera filios Levi per domos patrum suorum et familias omnem masculum ab uno mense et supra 
16 numeravit Moses ut praeceperat Dominus 
17 et inventi sunt filii Levi per nomina sua Gerson et Caath et Merari 
18 filii Gerson Lebni et Semei 
19 filii Caath Amram et Iessaar Hebron et Ozihel 
20 filii Merari Mooli et Musi 
21 de Gerson fuere familiae duae lebnitica et semeitica 
22 quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra septem milia quingentorum 
23 hii post tabernaculum metabuntur ad occidentem 
24 sub principe Eliasaph filio Lahel 
25 et habebunt excubias in tabernaculo foederis 
26 ipsum tabernaculum et operimentum eius tentorium quod trahitur ante fores tecti foederis et cortinas atrii tentorium quoque quod adpenditur in introitu atrii tabernaculi et quicquid ad ritum altaris pertinet funes tabernaculi et omnia utensilia eius 
27 cognatio Caath habebit populos Amramitas et Iessaaritas et Hebronitas et Ozihelitas hae sunt familiae Caathitarum recensitae per nomina sua 
28 omnes generis masculini ab uno mense et supra octo milia sescenti habebunt excubias sanctuarii 
29 et castrametabuntur ad meridianam plagam 
30 princepsque eorum erit Elisaphan filius Ozihel 
31 et custodient arcam mensamque et candelabrum altaria et vasa sanctuarii in quibus ministratur et velum cunctamque huiuscemodi supellectilem 
32 princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erit super excubitores custodiae sanctuarii 
33 at vero de Merari erunt populi Moolitae et Musitae recensiti per nomina sua 
34 omnes generis masculini ab uno mense et supra sex milia ducenti 
35 princeps eorum Surihel filius Abiahihel in plaga septentrionali castrametabuntur 
36 erunt sub custodia eorum tabulae tabernaculi et vectes et columnae ac bases earum et omnia quae ad cultum huiuscemodi pertinent 
37 columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis et paxilli cum funibus 
38 castrametabuntur ante tabernaculum foederis id est ad orientalem plagam Moses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israhel quisquis alienus accesserit morietur 
39 omnes Levitae quos numeraverunt Moses et Aaron iuxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra fuerunt viginti duo milia 
40 et ait Dominus ad Mosen numera primogenitos sexus masculini de filiis Israhel a mense uno et supra et habebis summam eorum 
41 tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israhel ego sum Dominus et pecora eorum pro universis primogenitis pecoris filiorum Israhel 
42 recensuit Moses sicut praeceperat Dominus primogenitos filiorum Israhel 
43 et fuerunt masculi per nomina sua a mense uno et supra viginti duo milia ducenti septuaginta tres 
44 locutusque est Dominus ad Mosen 
45 tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israhel et pecora Levitarum pro pecoribus eorum eruntque Levitae mei ego sum Dominus 
46 in pretio autem ducentorum septuaginta trium qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israhel 
47 accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii siclus habet obolos viginti 
48 dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum qui supra sunt 
49 tulit igitur Moses pecuniam eorum qui fuerant amplius et quos redemerant a Levitis 
50 pro primogenitis filiorum Israhel mille trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuarii 
51 et dedit eam Aaroni et filiis eius iuxta verbum quod praeceperat sibi Dominus