Numeri
Capitulum 13
(13:2)ibi locutus est Dominus ad Mosen dicens 
2 (13:3) mitte viros qui considerent terram Chanaan quam daturus sum filiis Israhel singulos de singulis tribubus ex principibus 
3 (13:4) fecit Moses quod Dominus imperarat de deserto Pharan mittens principes viros quorum ista sunt nomina 
4 (13:5) de tribu Ruben Semmua filium Zecchur 
5 (13:6) de tribu Symeon Saphat filium Huri 
6 (13:7) de tribu Iuda Chaleb filium Iepphonne 
7 (13:8) de tribu Isachar Igal filium Ioseph 
8 (13:9) de tribu Ephraim Osee filium Nun 
9 (13:10) de tribu Beniamin Phalti filium Raphu 
10 (13:11) de tribu Zabulon Geddihel filium Sodi 
11 (13:12) de tribu Ioseph sceptri Manasse Gaddi filium Susi 
12 (13:13) de tribu Dan Ammihel filium Gemalli 
13 (13:14) de tribu Aser Sthur filium Michahel 
14 (13:15) de tribu Nepthali Naabbi filium Vaphsi 
15 (13:16) de tribu Gad Guhel filium Machi 
16 (13:17) haec sunt nomina virorum quos misit Moses ad considerandam terram vocavitque Osee filium Nun Iosue 
17 (13:18) misit ergo eos Moses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos ascendite per meridianam plagam cumque veneritis ad montes 
18 (13:19) considerate terram qualis sit et populum qui habitator est eius utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures 
19 (13:20) ipsa terra bona an mala urbes quales muratae an absque muris 
20 (13:21) humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et adferte nobis de fructibus terrae erat autem tempus quando iam praecoquae uvae vesci possunt 
21 (13:22) cumque ascendissent exploraverunt terram a deserto Sin usque Roob intrantibus Emath 
22 (13:23) ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron ubi erant Ahiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est 
23 (13:24) pergentesque usque ad torrentem Botri absciderunt palmitem cum uva sua quem portaverunt in vecte duo viri de malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt 
24 (13:25) qui appellatus est Neelescol id est torrens Botri eo quod botrum inde portassent filii Israhel 
25 (13:26) reversique exploratores terrae post quadraginta dies omni regione circuita 
26 (13:27) venerunt ad Mosen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israhel in desertum Pharan quod est in Cades locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terrae 
27 (13:28) et narraverunt dicentes venimus in terram ad quam misisti nos quae re vera fluit lacte et melle ut ex his fructibus cognosci potest 
28 (13:29) sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas stirpem Enach vidimus ibi 
29 (13:30) Amalech habitat in meridie Hettheus et Iebuseus et Amorreus in montanis Chananeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis 
30 (13:31) inter haec Chaleb conpescens murmur populi qui oriebatur contra Mosen ait ascendamus et possideamus terram quoniam poterimus obtinere eam 
31 (13:32) alii vero qui fuerant cum eo dicebant nequaquam ad hunc populum valemus ascendere quia fortior nobis est 
32 (13:33) detraxeruntque terrae quam inspexerant apud filios Israhel dicentes terram quam lustravimus devorat habitatores suos populum quem aspeximus procerae staturae est 
33 (13:34) ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enach de genere giganteo quibus conparati quasi lucustae videbamur