Genesis
Capitulum 47
ingressus ergo Ioseph nuntiavit Pharaoni dicens pater meus et fratres oves eorum et armenta et cuncta quae possident venerunt de terra Chanaan et ecce consistunt in terra Gessen
2 extremos quoque fratrum suorum quinque viros statuit coram rege
3 quos ille interrogavit quid habetis operis responderunt pastores ovium sumus servi tui et nos et patres nostri
4 ad peregrinandum in terra tua venimus quoniam non est herba gregibus servorum tuorum ingravescente fame in regione Chanaan petimusque ut esse nos iubeas servos tuos in terra Gessen
5 dixit itaque rex ad Ioseph pater tuus et fratres tui venerunt ad te
6 terra Aegypti in conspectu tuo est in optimo loco fac habitare eos et trade eis terram Gessen quod si nosti esse in eis viros industrios constitue illos magistros pecorum meorum
7 post haec introduxit Ioseph patrem suum ad regem et statuit eum coram eo qui benedicens illi
8 et interrogatus ab eo quot sunt dies annorum vitae tuae
9 respondit dies peregrinationis vitae meae centum triginta annorum sunt parvi et mali et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt
10 et benedicto rege egressus est foras
11 Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Aegypto in optimo loco terrae solo Ramesses ut praeceperat Pharao
12 et alebat eos omnemque domum patris sui praebens cibaria singulis
13 in toto enim orbe panis deerat et oppresserat fames terram maxime Aegypti et Chanaan
14 e quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti et intulit eam in aerarium regis
15 cumque defecisset emptoris pretium venit cuncta Aegyptus ad Ioseph dicens da nobis panes quare morimur coram te deficiente pecunia
16 quibus ille respondit adducite pecora vestra et dabo vobis pro eis cibos si pretium non habetis
17 quae cum adduxissent dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bubus et asinis sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum
18 veneruntque anno secundo et dixerunt ei non celamus dominum nostrum quod deficiente pecunia pecora simul defecerint nec clam te est quod absque corporibus et terra nihil habeamus
19 cur ergo morimur te vidente et nos et terra nostra tui erimus eme nos in servitutem regiam et praebe semina ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem
20 emit igitur Ioseph omnem terram Aegypti vendentibus singulis possessiones suas prae magnitudine famis subiecitque eam Pharaoni
21 et cunctos populos eius a novissimis terminis Aegypti usque ad extremos fines eius
22 praeter terram sacerdotum quae a rege tradita fuerat eis quibus et statuta cibaria ex horreis publicis praebebantur et idcirco non sunt conpulsi vendere possessiones suas
23 dixit ergo Ioseph ad populos en ut cernitis et vos et terram vestram Pharao possidet accipite semina et serite agros
24 ut fruges habere possitis quintam partem regi dabitis quattuor reliquas permitto vobis in sementem et in cibos famulis et liberis vestris
25 qui responderunt salus nostra in manu tua est respiciat nos tantum dominus noster et laeti serviemus regi
26 ex eo tempore usque in praesentem diem in universa terra Aegypti regibus quinta pars solvitur et factum est quasi in legem absque terra sacerdotali quae libera ab hac condicione fuit
27 habitavit ergo Israhel in Aegypto id est in terra Gessen et possedit eam auctusque est et multiplicatus nimis
28 et vixit in ea decem et septem annis factique sunt omnes dies vitae illius centum quadraginta septem annorum
29 cumque adpropinquare cerneret mortis diem vocavit filium suum Ioseph et dixit ad eum si inveni gratiam in conspectu tuo pone manum sub femore meo et facies mihi misericordiam et veritatem ut non sepelias me in Aegypto
30 sed dormiam cum patribus meis et auferas me de hac terra condasque in sepulchro maiorum cui respondit Ioseph ego faciam quod iussisti
31 et ille iura ergo inquit mihi quo iurante adoravit Israhel Deum conversus ad lectuli caput