Genesis

Capitulum: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50


Capitulum 11

erat autem terra labii unius et sermonum eorundem
2 cumque proficiscerentur de oriente invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo
3 dixitque alter ad proximum suum venite faciamus lateres et coquamus eos igni habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro cemento
4 et dixerunt venite faciamus nobis civitatem et turrem cuius culmen pertingat ad caelum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras
5 descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrem quam aedificabant filii Adam
6 et dixit ecce unus est populus et unum labium omnibus coeperuntque hoc facere nec desistent a cogitationibus suis donec eas opere conpleant
7 venite igitur descendamus et confundamus ibi linguam eorum ut non audiat unusquisque vocem proximi sui
8 atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras et cessaverunt aedificare civitatem
9 et idcirco vocatum est nomen eius Babel quia ibi confusum est labium universae terrae et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum
10 hae generationes Sem Sem centum erat annorum quando genuit Arfaxad biennio post diluvium
11 vixitque Sem postquam genuit Arfaxad quingentos annos et genuit filios et filias
12 porro Arfaxad vixit triginta quinque annos et genuit Sale
13 vixitque Arfaxad postquam genuit Sale trecentis tribus annis et genuit filios et filias
14 Sale quoque vixit triginta annis et genuit Eber
15 vixitque Sale postquam genuit Eber quadringentis tribus annis et genuit filios et filias
16 vixit autem Eber triginta quattuor annis et genuit Faleg
17 et vixit Eber postquam genuit Faleg quadringentis triginta annis et genuit filios et filias
18 vixit quoque Faleg triginta annis et genuit Reu
19 vixitque Faleg postquam genuit Reu ducentis novem annis et genuit filios et filias
20 vixit autem Reu triginta duobus annis et genuit Sarug
21 vixitque Reu postquam genuit Sarug ducentis septem annis et genuit filios et filias
22 vixit vero Sarug triginta annis et genuit Nahor
23 vixitque Sarug postquam genuit Nahor ducentos annos et genuit filios et filias
24 vixit autem Nahor viginti novem annis et genuit Thare
25 vixitque Nahor postquam genuit Thare centum decem et novem annos et genuit filios et filias
26 vixitque Thare septuaginta annis et genuit Abram et Nahor et Aran
27 hae sunt autem generationes Thare Thare genuit Abram et Nahor et Aran porro Aran genuit Loth
28 mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae in Ur Chaldeorum
29 duxerunt autem Abram et Nahor uxores nomen autem uxoris Abram Sarai et nomen uxoris Nahor Melcha filia Aran patris Melchae et patris Ieschae
30 erat autem Sarai sterilis nec habebat liberos
31 tulit itaque Thare Abram filium suum et Loth filium Aran filium filii sui et Sarai nurum suam uxorem Abram filii sui et eduxit eos de Ur Chaldeorum ut irent in terram Chanaan veneruntque usque Haran et habitaverunt ibi
32 et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum et mortuus est in Haran