Actus Apostolorum

Capitulum: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28

0:00
0:00

Capitulum 14

factum est autem Iconii ut simul introirent synagogam Iudaeorum et loquerentur ita ut crederet Iudaeorum et Graecorum copiosa multitudo
2 qui vero increduli fuerunt Iudaei suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres
3 multo igitur tempore demorati sunt fiducialiter agentes in Domino testimonium perhibente verbo gratiae suae dante signa et prodigia fieri per manus eorum
4 divisa est autem multitudo civitatis et quidam quidem erant cum Iudaeis quidam vero cum apostolis
5 cum autem factus esset impetus gentilium et Iudaeorum cum principibus suis ut contumeliis adficerent et lapidarent eos
6 intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniae Lystram et Derben et universam in circuitu regionem
7 et ibi evangelizantes erant
8 et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat claudus ex utero matris suae qui numquam ambulaverat
9 hic audivit Paulum loquentem qui intuitus eum et videns quia haberet fidem ut salvus fieret
10 dixit magna voce surge super pedes tuos rectus et exilivit et ambulabat
11 turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus levaverunt vocem suam lycaonice dicentes dii similes facti hominibus descenderunt ad nos
12 et vocabant Barnaban Iovem Paulum vero Mercurium quoniam ipse erat dux verbi
13 sacerdos quoque Iovis qui erat ante civitatem tauros et coronas ante ianuas adferens cum populis volebat sacrificare
14 quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantes
15 et dicentes viri quid haec facitis et nos mortales sumus similes vobis homines adnuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt
16 qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi in vias suas
17 et quidem non sine testimonio semet ipsum reliquit benefaciens de caelo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo et laetitia corda vestra
18 et haec dicentes vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent
19 supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Iudaei et persuasis turbis lapidantesque Paulum traxerunt extra civitatem aestimantes eum mortuum esse
20 circumdantibus autem eum discipulis surgens intravit civitatem et postera die profectus est cum Barnaba in Derben
21 cumque evangelizassent civitati illi et docuissent multos reversi sunt Lystram et Iconium et Antiochiam
22 confirmantes animas discipulorum exhortantes ut permanerent in fide et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei
23 et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros et orassent cum ieiunationibus commendaverunt eos Domino in quem crediderunt
24 transeuntesque Pisidiam venerunt Pamphiliam
25 et loquentes in Pergen verbum Domini descenderunt in Attaliam
26 et inde navigaverunt Antiochiam unde erant traditi gratiae Dei in opus quod conpleverunt
27 cum autem venissent et congregassent ecclesiam rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis quia aperuisset gentibus ostium fidei
28 morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis