Eclesiastes

Capitulum: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12


Capitulum 7

(7:2)

melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa et dies mortis die nativitatis
2 (7:3) melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii in illa enim finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat quid futurum sit
3 (7:4) melior est ira risu quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis
4 (7:5) cor sapientium ubi tristitia est et cor stultorum ubi laetitia
5 (7:6) melius est a sapiente corripi quam stultorum adulatione decipi
6 (7:7) quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla sic risus stulti sed et hoc vanitas
7 (7:8) calumnia conturbat sapientem et perdet robur cordis illius
8 (7:9) melior est finis orationis quam principium melior est patiens arrogante
9 (7:10) ne velox sis ad irascendum quia ira in sinu stulti requiescit
10 (7:11) ne dicas quid putas causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt stulta est enim huiuscemodi interrogatio
11 (7:12) utilior est sapientia cum divitiis et magis prodest videntibus solem
12 (7:13) sicut enim protegit sapientia sic protegit pecunia hoc autem plus habet eruditio et sapientia quod vitam tribuunt possessori suo
13 (7:14) considera opera Dei quod nemo possit corrigere quem ille despexerit
14 (7:15) in die bona fruere bonis et malam diem praecave sicut enim hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum iustas querimonias
15 (7:16) haec quoque vidi in diebus vanitatis meae iustus perit in iustitia sua et impius multo vivit tempore in malitia sua
16 (7:17) noli esse iustus multum neque plus sapias quam necesse est ne obstupescas
17 (7:18) ne impie agas multum et noli esse stultus ne moriaris in tempore non tuo
18 (7:19) bonum est te sustentare iustum sed et ab illo ne subtrahas manum tuam quia qui Deum timet nihil neglegit
19 (7:20) sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis
20 (7:21) non est enim homo iustus in terra qui faciat bonum et non peccet
21 (7:22) sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accommodes cor tuum ne forte audias servum tuum maledicentem tibi
22 (7:23) scit enim tua conscientia quia et tu crebro maledixisti aliis
23 (7:24) cuncta temptavi in sapientia dixi sapiens efficiar et ipsa longius recessit a me
24 (7:25) multo magis quam erat et alta profunditas quis inveniet eam
25 (7:26) lustravi universa animo meo ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem stulti et errorem inprudentium
26 (7:27) et inveni amariorem morte mulierem quae laqueus venatorum est et sagena cor eius vincula sunt manus illius qui placet Deo effugiet eam qui autem peccator est capietur ab illa
27 (7:28) ecce hoc inveni dicit Ecclesiastes unum et alterum ut invenirem rationem
28 (7:29) quam adhuc quaerit anima mea et non inveni virum de mille unum repperi mulierem ex omnibus non inveni
29 (7:30) solummodo hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum et ipse se infinitis miscuerit quaestionibus quis talis ut sapiens est et quis cognovit solutionem verbi