Samuelis II
Capitulum 22
locutus est autem David Domino verba carminis huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul
2 et ait Dominus petra mea et robur meum et salvator meus
3 Deus meus fortis meus sperabo in eum scutum meum et cornu salutis meae elevator meus et refugium meum salvator meus de iniquitate liberabis me
4 laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero
5 quia circumdederunt me contritiones mortis torrentes Belial terruerunt me
6 funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis
7 in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo et exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus veniet ad aures eius
8 commota est et contremuit terra fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est
9 ascendit fumus de naribus eius et ignis de ore eius voravit carbones incensi sunt ab eo
10 et inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius
11 et ascendit super cherubin et volavit et lapsus est super pinnas venti
12 posuit tenebras in circuitu suo latibulum cribrans aquas de nubibus caelorum
13 prae fulgore in conspectu eius succensi sunt carbones ignis
14 tonabit de caelis Dominus et Excelsus dabit vocem suam
15 misit sagittas et dissipavit eos fulgur et consumpsit eos
16 et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini ab inspiratione spiritus furoris eius
17 misit de excelso et adsumpsit me extraxit me de aquis multis
18 liberavit me ab inimico meo potentissimo ab his qui oderant me quoniam robustiores me erant
19 praevenit me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum
20 et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei
21 retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi
22 quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo
23 omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me
24 et ero perfectus cum eo et custodiam me ab iniquitate mea
25 et restituet Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum
26 cum sancto sanctus eris et cum robusto perfectus
27 cum electo electus eris et cum perverso perverteris
28 et populum pauperem salvum facies oculisque tuis excelsos humiliabis
29 quia tu lucerna mea Domine et Domine inluminabis tenebras meas
30 in te enim curram accinctus in Deo meo transiliam murum
31 Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se
32 quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum
33 Deus qui accingit me fortitudine et conplanavit perfectam viam meam
34 coaequans pedes meos cervis et super excelsa mea statuens me
35 docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea
36 dedisti mihi clypeum salutis tuae et mansuetudo mea multiplicavit me
37 dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei
38 persequar inimicos meos et conteram et non revertar donec consumam eos
39 consumam eos et confringam ut non consurgant cadent sub pedibus meis
40 accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me
41 inimicos meos dedisti mihi dorsum odientes me et disperdam eos
42 clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos
43 delebo eos ut pulverem terrae quasi lutum platearum comminuam eos atque conpingam
44 salvabis me a contradictionibus populi mei custodies in caput gentium populus quem ignoro serviet mihi
45 filii alieni resistent mihi auditu auris oboedient mihi
46 filii alieni defluxerunt et contrahentur in angustiis suis
47 vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus fortis salutis meae
48 Deus qui das vindictas mihi et deicis populos sub me
49 qui educis me ab inimicis meis et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo liberabis me
50 propterea confitebor tibi Domine in gentibus et nomini tuo cantabo
51 magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius in sempiternum