Quiesce in Domino
-
dixitque Dominus facies mea praecedet te et requiem dabo tibi
Exodus 33:14 -
cumque descenderent in extrema parte civitatis Samuhel dixit ad Saul dic puero ut antecedat nos et transeat tu autem subsiste paulisper ut indicem tibi verbum Domini
Samuelis I 9:27 -
dixit autem Iudae aedificemus civitates istas et vallemus muris et roboremus turribus et portis et seris donec a bellis quieta sunt omnia eo quod quaesierimus Dominum Deum patrum nostrorum et dederit nobis pacem per gyrum aedificaverunt igitur et nullum in extruendo inpedimentum fuit
Paralipomenon II 14:7 -
irascimini et nolite peccare loquimini in cordibus vestris super cubilia vestra et tacete semper
Psalmi 4:4 -
expecta Dominum confortare et roboretur cor tuum et sustine Dominum
Psalmi 27:14 -
deleth tace Domino et expecta eum noli contendere adversum eum qui proficit in via sua adversum virum qui facit quae cogitat
Psalmi 37:7 -
expectans expectavi Dominum et inclinatus est ad me et audivit clamorem meum.
Psalmi 40:1 -
cessate et cognoscite quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra
Psalmi 46:10 -
proice super Dominum caritatem tuam et ipse enutriet te non dabit in aeternum fluctuationem iusto
Psalmi 55:22 -
sperate in eo omni tempore populi effundite coram eo cor vestrum Deus spes nostra est semper
Psalmi 62:8 -
vetus error abiit servabis pacem pacem quia in te speravimus
Isaiæ 26:3 -
quia haec dicit Dominus Deus Sanctus Israhel si revertamini et quiescatis salvi eritis in silentio et in spe erit fortitudo vestra et noluistis
Isaiæ 30:15 -
et erit opus iustitiae pax et cultus iustitiae silentium et securitas usque in sempiternum
Isaiæ 32:17 -
qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem adsument pinnas sicut aquilae current et non laborabunt ambulabunt et non deficient
Isaiæ 40:31 -
benedictus vir qui confidit in Domino et erit Dominus fiducia eius et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas quod ad humorem mittit radices suas et non timebit cum venerit aestus et erit folium eius viride et in tempore siccitatis non erit sollicitum nec aliquando desinet facere fructum
Jeremiæ 17:7, 8 -
ego enim scio cogitationes quas cogito super vos ait Dominus cogitationes pacis et non adflictionis ut dem vobis finem et patientiam et invocabitis me et ibitis et orabitis me et exaudiam vos quaeretis me et invenietis cum quaesieritis me in toto corde vestro
Jeremiæ 29:11-13 -
bonus est Dominus sperantibus in eum animae quaerenti illum TETH bonum est praestolari cum silentio salutare Domini
Lamentationes 3:25, 26 -
venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos tollite iugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris iugum enim meum suave est et onus meum leve est
Matthæum 11:28-30 -
et pax Dei quae exsuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu
Ad Philippenses 4:7 -
ob quam causam etiam haec patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem
II ad Timotheum 1:12 -
omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum quoniam ipsi cura est de vobis
I Petri 5:7