Amor
-
omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines et vos facite eis haec est enim lex et prophetae
Matthæum 7:12 -
ait illi Iesus diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua hoc est maximum et primum mandatum secundum autem simile est huic diliges proximum tuum sicut te ipsum in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae
Matthæum 22:37-40 -
et respondens rex dicet illis amen dico vobis quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis
Matthæum 25:40 -
sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam
Ioannem 3:16 -
mandatum novum do vobis ut diligatis invicem sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis si dilectionem habueritis ad invicem
Ioannem 13:34, 35 -
si diligitis me mandata mea servate
Ioannem 14:15 -
qui habet mandata mea et servat ea ille est qui diligit me qui autem diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum dicit ei Iudas non ille Scariotis Domine quid factum est quia nobis manifestaturus es te ipsum et non mundo respondit Iesus et dixit ei si quis diligit me sermonem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem quem audistis non est meus sed eius qui misit me Patris
Ioannem 14:21-24 -
maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam quis ponat pro amicis suis
Ioannem 15:13 -
certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudines neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro
Ad Romanos 8:38,39 -
dilectio sine simulatione odientes malum adherentes bono
Ad Romanos 12:9 -
nunc autem manet fides spes caritas tria haec maior autem his est caritas
Ad Corinthios I 13:13 -
omnia vestra in caritate fiant
Ad Corinthios I 16:14 -
omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut te ipsum
Ad Galatas 5:14 -
subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos super omnia autem haec caritatem quod est vinculum perfectionis
Ad Colossenses 3:13,14 -
ante omnia mutuam in vosmet ipsos caritatem continuam habentes quia caritas operit multitudinem peccatorum
I Petri 4:8 -
in hoc cognovimus caritatem quoniam ille pro nobis animam suam posuit et nos debemus pro fratribus animas ponere qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo quomodo caritas Dei manet in eo filioli non diligamus verbo nec lingua sed opere et veritate
I Ioannis 3:16-18 -
carissimi diligamus invicem quoniam caritas ex Deo est et omnis qui diligit ex Deo natus est et cognoscit Deum qui non diligit non novit Deum quoniam Deus caritas est
I Ioannis 4:7,8 -
carissimi si sic Deus dilexit nos et nos debemus alterutrum diligere
I Ioannis 4:11 -
nos ergo diligamus quoniam Deus prior dilexit nos
I Ioannis 4:19 -
et hoc mandatum habemus ab eo ut qui diligit Deum diligat et fratrem suum
I Ioannis 4:21