Verbum Dei


  • in corde meo abscondi eloquium tuum ut non peccem tibi
    Psalmi 119:11
  • ostium sermonum tuorum lucidum doce parvulos
    Psalmi 119:130
  • caelum et terra transibunt verba vero mea non praeteribunt
    Matthæum 4:4
  • caelum et terra transibunt verba vero mea non praeteribunt
    Matthæum 24:35
  • in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum ...et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis
    Ioannem 1:1,14
  • spiritus est qui vivificat caro non prodest quicquam verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt
    Ioannem 6:63
  • iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis
    Ioannem 15:3
  • sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis
    II ad Timotheum 2:15
  • vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis
    Ad Hebræos 4:12
  • sicut modo geniti infantes rationale sine dolo lac concupiscite ut in eo crescatis in salutem
    I Petri 2:2