Jesus, filius Dei


  • et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in terra
    Genesis 1:26
  • et ait ecce Adam factus est quasi unus ex nobis sciens bonum et malum nunc ergo ne forte mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitae et comedat et vivat in aeternum
    Genesis 3:22
  • audi Israhel Dominus Deus noster Dominus unus est
    Deuteronomium 6:4
  • parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis et factus est principatus super umerum eius et vocabitur nomen eius Admirabilis consiliarius Deus fortis Pater futuri saeculi Princeps pacis
    Isaiæ 9:6
  • vos testes mei dicit Dominus et servus meus quem elegi ut sciatis et credatis mihi et intellegatis quia ego ipse sum ante me non est formatus deus et post me non erit
    Isaiæ 43:10
  • haec dicit Dominus rex Israhel et redemptor eius Dominus exercituum ego primus et ego novissimus et absque me non est deus
    Isaiæ 44:6
  • accedite ad me et audite hoc non a principio in abscondito locutus sum ex tempore antequam fieret ibi eram et nunc Dominus Deus misit me et spiritus eius
    Isaiæ 48:16
  • spiritus Domini super me eo quod unxerit Dominus me ad adnuntiandum mansuetis misit me ut mederer contritis corde et praedicarem captivis indulgentiam et clausis apertionem
    Isaiæ 61:1
  • Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te
    Psalmi 2:7
  • virgam fortitudinis tuae emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum
    Psalmi 110:1-2
  • ecce virgo in utero habebit et pariet filium et vocabunt nomen eius Emmanuhel quod est interpretatum Nobiscum Deus
    Matthæum 1:23
  • baptizatus autem confestim ascendit de aqua et ecce aperti sunt ei caeli et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam venientem super se et ecce vox de caelis dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui
    Matthæum 3:16-17
  • euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti
    Matthæum 28:19
  • Iesus autem respondit ei quia primum omnium mandatum est audi Israhel Dominus Deus noster Deus unus est
    Marcum 12:29
  • et ut diligatur ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota anima et ex tota fortitudine et diligere proximum tamquam se ipsum maius est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis
    Marcum 12:32
  • et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei
    Lucam 1:35
  • dicens Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen non mea voluntas sed tua fiat
    Lucam 22:42
  • in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum hoc erat in principio apud Deum omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est
    Ioannem 1:1-3
  • et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis
    Ioannem 1:14
  • Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit
    Ioannem 1:18
  • spiritus est Deus et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare
    Ioannem 4:24
  • propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere quia non solum solvebat sabbatum sed et Patrem suum dicebat Deum aequalem se faciens Deo respondit itaque Iesus et dixit eis
    Ioannem 5:18
  • dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris si enim non credideritis quia ego sum moriemini in peccato vestro
    Ioannem 8:24
  • dixit eis Iesus amen amen dico vobis antequam Abraham fieret ego sum
    Ioannem 8:58
  • ego et Pater unum sumus
    Ioannem 10:30
  • responderunt ei Iudaei de bono opere non lapidamus te sed de blasphemia et quia tu homo cum sis facis te ipsum Deum
    Ioannem 10:33
  • dicit ei Iesus ego sum via et veritas et vita nemo venit ad Patrem nisi per me
    Ioannem 14:6
  • dicit ei Iesus tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me Philippe qui vidit me vidit et Patrem quomodo tu dicis ostende nobis Patrem0 non credis quia ego in Patre et Pater in me est verba quae ego loquor vobis a me ipso non loquor Pater autem in me manens ipse facit opera1 non creditis quia ego in Patre et Pater in me est
    Ioannem 14:9-11
  • et ego rogabo Patrem et alium paracletum dabit vobis ut maneat vobiscum in aeternum7 Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere quia non videt eum nec scit eum vos autem cognoscitis eum quia apud vos manebit et in vobis erit
    Ioannem 14:16-17
  • paracletus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis
    Ioannem 14:26
  • audistis quia ego dixi vobis vado et venio ad vos si diligeretis me gauderetis utique quia vado ad Patrem quia Pater maior me est
    Ioannem 14:28
  • cum autem venerit paracletus quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis qui a Patre procedit ille testimonium perhibebit de me
    Ioannem 15:26
  • haec est autem vita aeterna ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Iesum Christum
    Ioannem 17:3
  • et ego claritatem quam dedisti mihi dedi eis ut sint unum sicut nos unum sumus ego in eis et tu in me ut sint consummati in unum et cognoscat mundus quia tu me misisti et dilexisti eos sicut me dilexisti
    Ioannem 17:22-23
  • qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri
    Ad Romanos 1:4
  • quoniam quidem unus Deus qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem
    Ad Romanos 3:30
  • quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis
    Ad Romanos 8:11
  • sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus his qui diligunt illum 10 nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum Spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda Dei
    Ad Corinthios Is 2:9-10
  • nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis
    Ad Corinthios Is 3:16
  • nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia et nos in illum et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum
    Ad Corinthios Is 8:6
  • fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lex
    Ad Galatas 5:22-23
  • quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem
    Ad Ephesios 2:18
  • unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae unus Dominus una fides unum baptisma unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis
    Ad Ephesios 4:4-6
  • gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
    Ad Philippenses 1:2
  • hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Ies6 qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem mortem autem crucis
    Ad Philippenses 2:5-8
  • qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creaturae6 quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant
    Ad Colossenses 1:15-17
  • quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter
    Ad Colossenses 2:9
  • Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei et patientia Christi
    Ad Thessalonicenses II 3:5
  • unus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus
    I ad Timotheum 2:5
  • qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia
    I ad Timotheum 1:9
  • expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi
    Ad Titum 2:13
  • qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis
    Ad Hebræos 1:3
  • ad Filium autem thronus tuus Deus in saeculum saeculi et virga aequitatis virga regni tui
    Ad Hebræos 1:8
  • quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi
    Ad Hebræos 9:14
  • Iesus Christus heri et hodie ipse et in saecula
    Ad Hebræos 13:8
  • Petrus apostolus Iesu Christi electis advenis dispersionis Ponti Galatiae Cappadociae Asiae et Bithyniae secundum praescientiam Dei Patris in sanctificatione Spiritus in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi gratia vobis et pax multiplicetur
    I Petri 1:1-2
  • quod vidimus et audivimus adnuntiamus et vobis ut et vos societatem habeatis nobiscum et societas nostra sit cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo
    1 Ioannem 1:3
  • quia tres sunt qui testimonium dant Spiritus et aqua et sanguis et tres unum sunt
    1 Ioannem 5:7-8
  • et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio eius hic est verus Deus et vita aeterna
    1 Ioannem 5:20
  • ego sum Alpha et Omega principium et finis dicit Dominus Deus qui est et qui erat et qui venturus est Omnipotens
    Apocalypsis 1:8