Salutem per fidem
-
sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam
Ioannem 3:16 -
omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei
Ad Romanos 3:23 -
stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro
Ad Romanos 6:23 -
dicit ei Iesus ego sum via et veritas et vita nemo venit ad Patrem nisi per me
Ioannem 14:6 -
et dixit amen dico vobis nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli non intrabitis in regnum caelorum
Matthæum 18:3 -
et ego vitam aeternam do eis et non peribunt in aeternum et non rapiet eas quisquam de manu mea
Ioannem 10:28 -
quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius
Ioannem 1:12 -
respondit Iesus et dixit ei amen amen dico tibi nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei
Ioannem 3:3 -
qui credit in Filium habet vitam aeternam qui autem incredulus est Filio non videbit vitam sed ira Dei manet super eum
Ioannem 3:36 -
at illi dixerunt crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua
Actus 16:31 -
quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis salvus eris corde enim creditur ad iustitiam ore autem confessio fit in salutem omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit
Ad Romanos 10:9,10,13 -
gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est non ex operibus ut ne quis glorietur
Ad Ephesios 2:8,9 -
non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti
Ad Titum 3:5 -
et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem et sine sanguinis fusione non fit remissio
Ad Hebræos 9:22 -
si qua ergo in Christo nova creatura vetera transierunt ecce facta sunt nova
Ad Corinthios II 5:17 -
si confiteamur peccata nostra fidelis est et iustus ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniquitate
I Ioannis 1:9 -
ecce sto ad ostium et pulso si quis audierit vocem meam et aperuerit ianuam introibo ad illum et cenabo cum illo et ipse mecum
Apocalypsis 3:20