Ductus
-
diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges considera
Proverbia 27:23 -
quia haec dicit Dominus Deus ecce ego ipse requiram oves meas et visitabo eas
Ezechielis 34:11 -
dicit ei iterum Simon Iohannis diligis me ait illi etiam Domine tu scis quia amo te dicit ei pasce agnos meos
Ioannem 21:16 -
ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus
Ad Corinthios I 3:6, 7 -
secundum gratiam Dei quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui alius autem superaedificat unusquisque autem videat quomodo superaedificet
Ad Corinthios I 3:10 -
si nos vobis spiritalia seminavimus magnum est si nos carnalia vestra metamus
Ad Corinthios I 9:11 -
hoc autem qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet
Ad Corinthios II 9:6 -
et quae audisti a me per multos testes haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere
II ad Timotheum 2:2 -
pascite qui est in vobis gregem Dei providentes non coacto sed spontanee secundum Deum neque turpis lucri gratia sed voluntarie
I Petri 5:2