Proelium per fidem


  • audi Israhel vos hodie contra inimicos vestros pugnam committitis non pertimescat cor vestrum nolite metuere nolite cedere nec formidetis eos
    Deuteronomium 20:3
  • Dominus fortis meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum
    Psalmi 144:1
  • et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversum eam
    Matthæum 16:18
  • Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Iesu et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco
    Ad Corinthios II 2:14
  • ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine
    Ad Ephesios 3:16
  • certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus
    I ad Timotheum 6:12
  • labora sicut bonus miles Christi Iesu
    II ad Timotheum 2:3
  • nemo militans inplicat se negotiis saecularibus ut ei placeat cui se probavit
    II ad Timotheum 2:4
  • scripsi vobis infantes quoniam cognovistis Patrem scripsi vobis patres quia cognovistis eum qui ab initio scripsi vobis adulescentes quia fortes estis et verbum Dei in vobis manet et vicistis malignum
    I Ioannis 2:14
  • carissimi omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute necesse habui scribere vobis deprecans supercertari semel traditae sanctis fidei
    Jude 1:3