Potentia
-
quia Dominus Deus vester in medio vestri est et pro vobis contra adversarios dimicabit ut eruat vos de periculo
Deuteronomium 20:4 -
ecce praecipio tibi confortare et esto robustus noli metuere et noli timere quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quaecumque perrexeris
Joshua 1:9 -
dixit quoque David Salomoni filio suo viriliter age et confortare et fac ne timeas et ne paveas Dominus enim Deus meus tecum erit et non dimittet te nec derelinquet donec perficias omne opus ministerii domus Domini
1 Chronicles 28:20 -
cum illo est brachium carneum nobiscum Dominus Deus noster qui auxiliator est noster pugnatque pro nobis confortatusque est populus huiuscemodi verbis Ezechiae regis Iuda
Paralipomenon II 32:8 -
ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter adversarios meos ut quiescat inimicus et ultor
Psalmi 8:2 -
n te enim curram accinctus et in Deo meo transiliam murum Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se Deus qui accingit me fortitudine et posuit inmaculatam viam meam
Psalmi 18:29, 30B, 32 -
hii in curribus et hii in equis nos autem nominis Domini Dei nostri recordabimur
Psalmi 20:7 -
Domine in fortitudine tua laetabitur rex et in salutari tuo exultabit vehementer
Psalmi 21:1 -
ego autem credo quod videam bona Domini in terra viventium expecta Dominum confortare et roboretur cor tuum et sustine Dominum
Psalmi 27:13, 14 -
Dominus fortitudo mea et scutum meum in ipso confisum est cor meum et habui adiutorium gavisum est cor meum et in cantico meo confitebor illi Dominus fortitudo mea et robur salutarium christi sui est
Psalmi 28:7, 8 -
iuxta est Dominus contritis corde et confractos spiritu salvabit
Psalmi 34:18 -
redimet Dominus animam servorum suorum et non peccabunt omnes sperantes in eo
Psalmi 34:22 -
mem a Domino gressus viri firmantur et viam eius volet cum ceciderit non adlidetur quia Dominus sustentat manum eius
Psalmi 37:23, 24 -
thau salus iustorum a Domino fortitudo eorum in tempore tribulationis
Psalmi 37:39 -
Deus docuisti me ab adulescentia mea et usque nunc adnuntiabo mirabilia tua insuper et usque ad senectutem et canos Deus ne derelinquas me donec adnuntiem brachium tuum generationi cunctisque qui venturi sunt fortitudines tuas
Psalmi 71:17, 18 -
qui ostendisti mihi tribulationes plurimas et adflictiones conversus vivificabis nos et de abyssis terrae rursum educes nos
Psalmi 71:20, 21 -
consumpta est caro mea et cor meum robur cordis mei et pars mea Deus in aeternum
Psalmi 73:26 -
beatus homo cuius fortitudo est in te semitae in corde eius ... benedictione quoque amicietur doctor ibunt de fortitudine in fortitudinem parebunt apud Deum in Sion
Psalmi 84:5, 7 -
in multitudine cogitationum mearum quae sunt in me intrinsecus consolationes tuae delectabunt animam meam
Psalmi 94:19 -
fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem
Psalmi 118:14 -
destillavit anima mea prae stultitia serva me iuxta eloquium tuum
Psalmi 119:28 -
haec est consolatio mea in adflictione mea quia eloquium tuum vivificavit me
Psalmi 119:50 -
si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me super furorem inimicorum meorum mittes manum tuam et salvabit me dextera tua
Psalmi 138:7 -
cum anxius in me fuerit spiritus meus tu enim nosti semitam meam in via hac qua ambulabo absconderunt laqueum mihi
Psalmi 142:3 -
quia factus es fortitudo pauperi fortitudo egeno in tribulatione sua spes a turbine umbraculum ab aestu spiritus enim robustorum quasi turbo inpellens parietem
Isaiæ 25:4 -
qui dat lasso virtutem et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat
Isaiæ 40:29 -
qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem adsument pinnas sicut aquilae current et non laborabunt ambulabunt et non deficient
Isaiæ 40:31 -
ne timeas quia tecum sum ego ne declines quia ego Deus tuus confortavi te et auxiliatus sum tui et suscepi te dextera iusti mei
Isaiæ 41:10 -
egeni et pauperes quaerunt aquas et non sunt lingua eorum siti aruit ego Dominus exaudiam eos Deus Israhel non derelinquam eos
Isaiæ 41:17 -
ut ponerem lugentibus Sion et darem eis coronam pro cinere oleum gaudii pro luctu pallium laudis pro spiritu maeroris et vocabuntur in ea fortes iustitiae plantatio Domini ad glorificandum
Isaiæ 61:3 -
haec dicit Dominus Deus exercituum quia locuti estis verbum istud ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem et populum istum ligna et vorabit eos
Jeremiæ 5:14 -
quia non repellet in sempiternum Dominus quia si abiecit et miserebitur secundum multitudinem misericordiarum suarum non enim humiliavit ex corde suo et abiecit filios hominis
Lamentationes 3:31-33 -
confortabo eos in Domino et in nomine eius ambulabunt dicit Dominus
Zechariah 10:12 -
non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis
Matthæum 10:20 -
aspiciens autem Iesus dixit illis apud homines hoc inpossibile est apud Deum autem omnia possibilia sunt
Matthæum 19:26 -
sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae
Actus 1:8 -
videntes autem Petri constantiam et Iohannis conperto quod homines essent sine litteris et idiotae admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant
Actus 4:13 -
scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti
Ad Romanos 8:28 -
quid ergo dicemus ad haec si Deus pro nobis quis contra nos
Ad Romanos 8:31 -
verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est his autem qui salvi fiunt id est nobis virtus Dei est
Ad Corinthios I 1:18 -
et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei
Ad Corinthios I 2:4, 5 -
vigilate state in fide viriliter agite et confortamini
Ad Corinthios I 16:13 -
non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis sed sufficientia nostra ex Deo est
Ad Corinthios II 3:5 -
nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum consilia destruentes
Ad Corinthios II 10:4 -
et dixit mihi sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi propter quod placeo mihi in infirmitatibus in contumeliis in necessitatibus in persecutionibus in angustiis pro Christo cum enim infirmor tunc potens sum
Ad Corinthios II 12:9, 10 -
ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine
Ad Ephesios 3:16 -
de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis eius
Ad Ephesios 6:10 -
confidens hoc ipsum quia qui coepit in vobis opus bonum perficiet usque in diem Christi Iesu
Ad Philippenses 1:6 -
omnia possum in eo qui me confortat
Ad Philippenses 4:13 -
non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis
II ad Timotheum 1:7 -
si sustinemus et conregnabimus si negabimus et ille negabit nos
II ad Timotheum 2:12 -
vos ex Deo estis filioli et vicistis eos quoniam maior est qui in vobis est quam qui in mundo
I Ioannis 4:4