Benedictus


  • deditque consilium populo et statuit cantores Domini ut laudarent eum in turmis suis et antecederent exercitum ac voce consona dicerent confitemini Domino quoniam in aeternum misericordia eius cumque coepissent laudes canere vertit Dominus insidias eorum in semet ipsos filiorum scilicet Ammon et Moab et montis Seir qui egressi fuerant ut pugnarent contra Iudam et percussi sunt
    Paralipomenon II 20:21,22
  • et dixit eis ite comedite pinguia et bibite mulsum et mittite partes ei qui non praeparavit sibi quia sanctus dies Domini est et nolite contristari gaudium enim Domini est fortitudo nostra
    Nehemiae 8:10
  • benedicam Domino in omni tempore semper laus eius in ore meo
    Psalmi 34:1
  • qui immolat confessionem glorificat me et qui ordinate ambulat ostendam ei salutare Dei
    Psalmi 50:23
  • impleatur os meum laude tua tota die magnitudine tua
    Psalmi 71:8
  • ego autem iugiter expectabo et adiciam super omnes laudationes tuas
    Psalmi 71:14
  • beatus populus qui novit iubilum Domine in lumine vultus tui ambulabunt
    Psalmi 89:15
  • bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime
    Psalmi 92:1
  • Dominus regnavit exultabit terra laetabuntur insulae multae
    Psalmi 97:1
  • laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctae eius
    Psalmi 97:12
  • iubilate Domino omnis terra servite Domino in laetitia ingredimini coram eo in laude
    Psalmi 100:1,2
  • David canticum misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine psallam
    Psalmi 101:1
  • benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnium retributionum eius
    Psalmi 103:1,2
  • ab ortu solis usque ad occasum eius laudabile nomen Domini
    Psalmi 113:3
  • alleluia cantate Domino canticum novum laus eius in congregatione sanctorum laudent nomen eius in choro in tympano et cithara cantent ei quia conplacet sibi Dominus in populo suo exaltabit mansuetos in Iesu exultabunt sancti in gloria laudabunt in cubilibus suis
    Psalmi 149:1,3-5
  • alleluia laudate Deum in sancto eius laudate eum in fortitudine potentiae eius laudate eum in fortitudinibus eius laudate eum iuxta multitudinem magnificentiae suae laudate eum in clangore bucinae laudate eum in psalterio et cithara laudate eum in tympano et choro laudate eum in cordis et organo laudate eum in cymbalis sonantibus laudate eum in cymbalis tinnientibus omne quod spirat laudet Dominum alleluia
    Psalmi 150
  • media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum et audiebant eos qui in custodia erant
    Actus 16:25
  • loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri
    Ad Ephesios 5:19,20
  • in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis
    Ad Thessalonicenses I 5:18
  • per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo id est fructum labiorum confitentium nomini eius
    Ad Hebræos 13:15
  • et vox de throno exivit dicens laudem dicite Deo nostro omnes servi eius et qui timetis eum pusilli et magni
    Apocalypsis 19:5